- PRAECISI Phanatici
- PRAECISI Phanaticiquorum mentio apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo. c. 7. Iactavit autem caput inter praecisos phanaticos: Galli sunt Cybeles Sacerdotes, ἐκτομίαι, quos se ipsos castrâsse et praecidisse genitalia, notum. Iidem phanatici dicuntur Ulpiano, l. prim. de Aedilit. Edicto si servus inter fanaticos non semper caput iactaret, et aliqua profatus esset. Erant enim capillati. Vetus Lapis, CAPILLATUS A' MATRE MAGNA. Hos praecisos seu quod idem sonat, Gallos (haec enim vox Asiatica τὸν ἀπόκοπον notat, neque a Galliae populis, ut quidam volunt, manavit) imitatus Heliogabalus, similiter se ipsum praecisum reddidit. Ita enim pergit Auctor praefatus, et genitalia sibi divinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent: ubi pro devinxit legi vult Salmasius defixit, i. e. refixit et avulsit. Demetebant enim sibi et abscindebant res illas Galli, quod similiter Heliogabalum fecisse, innuit heic Auctor, et diserte scribit Aurelius Victor, in Epit. c. 23. Abscissis genitalibus Matri se magnae sacravit. Vide supra in voce Cybele, item Galli, Sacerdotes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.